- PARODIA
- PARODIAde Rhapsodia nata est, uti e Tragoedia Satyra; e Comoedia mimus. Cum enim Rhapsodi intermitterent recitationem, lusûs gratiâ prodibant, qui ad animi remissonem omnia illa priora inverterent. Hos idcirco Παρῳδοὺς nominârunte quia, praeter rem seriam propositam, alia ridicula subinferrent. Sic Matron Poeta Graecus aliquot milia versuum Homericorum ad culinam et macellum invertit iustô poemate. Euboeus quoque Parius quatuor edidit libros Parodiarum, sub Philippo. Primus autem Hegemon, apud Athenienses, certavit hôc genere carminis, et vicit tum aliis, tum eô, quod vocavit Gigantomachiam. Aristoteles Hegemonem Thasium primum Parodias seripsisse prodidit: quod tamen alii Hipponacti tribuunt, cuius reliquias echibet Scaliger Poet. l. 1. c. 42. Fuisse id genus carminis apud Siculos in honore, conici potest ex Alexandri Aetoli elgiaco hoc,Τοῖα Συρακοσίοισιν ἔχων χάριν οἱ δὲ ΒοωτοὺςἜκλυον, εὐβοίῳ τέρπεται οὐκ ὀλίγον.Personae in eo amantes feminae aut temulentae: item ganeones; qui bona sua abliguriêrunt. Patres eorundem nepotum et gurgitum, Alcumistarum imposturae. Lusus in malos Poetas ex persona cauponis aut pistoris. Irrisio mali Medici, ex recitatione podagrici. Omne genus Bacelorum et Bauciarum etc. Introducuntur hi cum Magistris, qui praeeunt aut praelegunt aliquem versum serium: at illi detorquent ridicule, ad cuiuspiam ignominiam. Vide Scaligerum d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.